CALIDARIA Maltha

CALIDARIA Maltha
CALIDARIA Maltha
dicebatur olim, quâ loca in balneis scissa et corrupta reficiebantur; quemadmodum frigidaria, quâ piscinarum, cisternatum ac puteorum rimae ac lacunae, sarciebantur ac solidabantur. Et quidem utrique calx admixta; in calidariae vero compositionem, ceram quoque albam et picem additam, tradit Palladius. Unde et πιςςόκηρον maltham Graece exponit Auctor Glossarii: Itali Smalthum hodie appellant. Ipsum vero malthationis vel solidationis hoc genus Veteres ferruminationem, Graeci κόλλησιν, dixerunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 1096. et infra in voce Maltha, item Solda.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MALTHARE — antiquiores Latini dixerunt, pro Solidare. Variae autem fuere malthae compositiones, qua res fractas iterum componebant et malthabant. Sic inter alia maltham e calce freri recenti tradit Plin. l. 36. c. 24. vinô restiuctâ, mox tusâ cum adipe… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”